Madah-madah yang dinyanyikan Tri hari suci

Ini madah-madah yg dinyanyikan selama Triduum (3 hari suci)

Pange Lingua Gloriosi

Pange lingua gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi,
Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine,
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.

In supremae nocte cenae
Recum bens cum fratribus,
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbae duodenae
Se dat suis manibus

Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit,
Ad firmandum cor sincerum
Sola fides sufficit.


Tantum Ergo

Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque
Laus et iubilatio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio. Amen.

______________________

Popule Meus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Quia eduxi te de terra Aegypti: parasti Crucem Salvatori tuo.

Chorus:
Hagios o Theos.
Sanctus Deus.
Hagios Ischyros.
Sanctus Fortis.
Hagios Athanatos, eleison hymas.
Sanctus Immortalis, miserere nobis.

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Quia eduxi te per desertum quadraginta annis, et manna cibavi te, et introduxi in terram satis optimam: parasti Crucem Salvatori tuo. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Quid ultra debui facere tibi, et non feci? Ego quidem plantavi te vineam meam speciosissimam: et tu facta es mihi nimis amara: aceto namque sitim meam potasti: et lancea perforasti latus Salvatori tuo. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego propter te flagellavi Aegyptum cum primogenitis suis: et tu me flagellatum tradidisti. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego te eduxi de Aegypto, demerso Pharaone in Mare Rubrum: et tu me tradidisti principibus sacerdotum. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego ante te aperui mare: et tu aperuisti lancea latus meum. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego ante te præivi in columna nubis: et tu me duxisti ad prætorium Pilati. Ego ante te praeivi in columna nubis: et tu me duxisti ad praetorium Pilati. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego te pavi manna per desertum: et tu me cecidisti alapis et flagellis. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego te potavi aqua salutis de petra: et tu me potasti felle et aceto. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego propter te Chananaeorum reges percussi: et tu percussisti arundine caput meum. Chorus

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego dedi tibi sceptrum regale: et tu dedisti capiti meo spineam coronam.

Popule meus, quid feci tibi? Aut in quo contristavi te? Responde mihi! Ego te exaltavi magna virtute: et tu me suspendisti in patibulo Crucis. Chorus
__________________


Ecce Lignum Crucis

Ecce lignum Crucis, in quo salus mundi pependit.

Chorus:
Venite, adoremus


Crux Fidelis

Chorus 1
:
Crux fidelis,
inter omnes Arbor una nobilis:
Nulla silva talem profert,
Fronde, flore, germine:

Chorus 2:
Dulce lignum, dulces clavos,
Dulce pondus sustinet.

Pange, lingua, gloriosi
Lauream certaminis,
Et super Crucis trophaeo
Dic triumphum nobilem:
Qualiter Redemptor orbis
Immolatus vicerit. Chorus 1

De parentis protoplasti
Fraude Factor condolens,
Quando pomi noxalis
In necem morsu ruit:
Ipse lignum tunc notavit,
Damna ligni ut solveret. Chorus 2

Hoc opus nostrae salutis
Ordo depoposcerat:
Multiformis proditoris
Ars ut artem falleret:
Et medelam ferret inde,
Hostis unde laeserat. Chorus 1

Quando venit ergo sacri
Plenitudo temporis,
Missus est ab arce Patris
Natus, orbis Conditor,
Atque ventre virginali
Carne amictus prodiit. Chorus 2

Vagit infans inter arcta
Conditus præsepia:
Membra pannis involuta
Virgo Mater alligat:
Et Dei manus pedesque
Stricta cingit fascia. Chorus 1

Lustra sex qui jam peregit,
Tempus implens corporis,
Sponte libera Redemptor
Passioni deditus,
Agnus in Crucis levatur
Immolandus stipite. Chorus 2

Fella potus ecce languet:
Spina, clavi, lancea,
Mite corpus perforarunt,
Unda manat et cruor:
Terra, pontus, astra, mundus,
Quo lavantur flumine! Chorus 1

Flecte ramos, arbor alta,
Tensa laxa viscera,
Et rigor lentescat ille,
Quem dedit nativitas:
Et supeni membra Regis
Tende miti stipite. Chorus 2

Sola digna tu fuisti
Ferre mundi victimam:
Atque portum præparare
Arca mundo naufrago:
Quam sacer cruor perunxit,
Fusus Agni corpore. Chorus 1

Sempiterna sit beatae
Trinitati gloria:
Aequa Patri Filioque;
Par decus Paraclito:
Unius Trinique nomen
Laudet universitas. Amen. Chorus 2
__________________

Stabat Mater Dolorosa

Stabat Mater Dolorosa
iuxta Crucem lacrimosa,
dum pendebat Filius.

Cuius animam gementem,
constristatam et dolentem
pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta,
Mater Unigeniti!

Quae maerebat et dolebat,
pia Mater, dum videbat
nati poenas inclyti.

Quis est homo qui non fleret,
Matrem Christi si videret
in tanto supplicio?

Quis non posset contristari
Christi Matrem contemplari
dolentem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis,
et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem Natum
moriendo desolatum,
dum emisit spiritum.

Eia, Mater, fons amoris
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.

Fac, ut ardeat cor meum
in amando Christum Dominum
ut sibi complaceam.

Sancta Mater, istud agas,
crucifixi fige plagas
cordi meo valide.

Tui Nati vulnerati,
tam dignati pro me pati,
poenas mecum divide.

Fac me tecum pie flere,
crucifixo condolere,
donec ego vixero.

Iuxta Crucem tecum stare,
et me tibi sociare
in planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,
mihi iam non sis amara,
fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem,
passionis fac consortem,
et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,
fac me Cruce inebriari,
et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus,
per te, Virgo, sim defensus
in die iudicii.

Christe, cum sit hinc exire,
da per Matrem me venire
ad palmam victoriae.

Quando corpus morietur,
fac, ut animae donetur
paradisi gloria. Amen.
__________________


Pange lingua gloriosi = mari kita memadahkan
Popule meus = hai umat-Ku apa salah-Ku padamu?
Ecce lignum Crucis = lihat kayu Salib
Crucis fidelis = Salib setia
Stabat Mater Dolorosa = lihat Bunda Dukacita